VINCIPES

VINCIPES
VINCIPES
apud Tertullian. de Pallia, c. 5. Quam enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo vincipedem: est qui pedes calceis vinctos habet. Videtur enim respexisse Auctor ad Musonii Philosophi dictum, qui, ut ἀνυποδησίαν commendarer, inter calceari et vinciri parum discriminis esse, statuebat, τὸ γάρ ὑποδεδέςθαι ἐγγὺς τῷ δεδέςθαι, uti apud Stobaeum legimus. Adeoque praestare esse dixit nudipedem, quam vincipedem, h. e. nudos, quam vinctos habere pedes. Certe et Latinis vincula pro calciamentis. Virg. l. 4. Aen. v. 518.
Unum exuta pedem vinclis in veste recincta.
Et l. 8. Aen. v. 458. Tyrrhena vincula, apud eundem sunt calceamema Tusca. Ovid. l. 3. Artis, v. 272.
Arida de vinclis crura resolve tuis etc.
Soleis inprimis, quod vide, ut et Salmas. ad Tertullian. d. l. et de Veterum ἀνυποδησίᾳ supra, voce Nudipes; plura vero de his pedum vinculis, in voce Calceus, item Obstragula.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”